zurück   Lateinische Übertragung von Kirchenliedern
       
      Halte dich nicht länger, fließe.  
       
   

 

                           5.

1. Ne continearis! flue,
Flue pia lacrima!
Corque gratum, rue, rue
In devota carmina!
Ad aeterna procreatus,
Qualis olim caelo datus
Sim futurus, sentio,
Dum in terris habito.
 
2. Gaudia quaecunque dies,
Quaevis hora suggerit;
Licet et turbetur quies,
Turbo salutaris fit.
Reddunt rupes imminentes
Rivulos scaturientes,
Sol cum die occidit,
Noctem lux non deserit.
 
3. Quae voluptas omnem sensum
Circumfusa penetrat?
Ecquis praeter te propensum,
Deus, cuncta bono dat?
Hosce sensus quis instruxit?
Fonte vero quo affluxit,
Quod cum res poposcerit,
Satis et abunde sit.
 
4. Et quot dies, quibus nulla
Vitae bona deerant,
Bone Deus, sine ulla
Cura laeti fluxerant!
Nubilus sin unus quidem
Fuerit, defluxit idem;
Novus sol ut prodiit,
Nova bona attulit.
 
5. Quid, quod bone tu non praestes,
Animus optaverit?
Cibum, potum, tegmen, vestes,
Opem dies habuit.
Annos, menses, dies, horas,
Quamvis gratias decoras
Animus neglexerit,
Faustus tamen transigit.
 
6. His abundans voluptate
Ni contentus expleor,
Gratibus, sobrietate
Unice destituor.
Manant gratiae proclivi
Fontes, ego fastidivi
Insolens, quae affluunt,
Tamen non deficiunt.
 
7. Patriam et tutum penus
Tutum domicilium,
Iura, leges, quibus genus
Continetur hominum,
Dulce decus amicorum,
Quod levimen est dolorum,
Opern si qua haesito,
Tibi, Pater, debeo.
 
8. Hic dotatus, brevi mora
Admodum exerceor,
At, quae dabis laetiora,
Cum in caelum avocor?
Ad aeterna procreatus
Qualis olim coelo datus
Sim futurus, sentio,
Dum in terris habito.


 

 




 

 

   

nach oben

 

zurück