zurück   Lateinische Übertragung von Kirchenliedern
       
      Jesus wird einst wiederkommen.  
       
   

 

                           4.
 
1. Jesus olim revertetur,
Ut cultor eius liberetur,
A saeculi miseria.
Quando dies illucescit,
Piorum planctus obmutescit,
Explentur desideria.
Sis laetus, Christi grex,
Non abest tuus rex,
Vindex tuus.
Doloris has nubeculas
Aeterna salus excipit.
 
2. Haec momenta cruciatus
Quid estis? Nullus finis datus
Aeternae vitae iubilo.
En corona! Concertate!
En meta splendet, occupate,
Ad quos fit evocatio!
Sit licet asperi
Decursus stadii,
Superate!
Jam imminet, qui finiet
Labores vestros, terminus.
 
3. Suos qui vos nuncupavit
Lacrimulasque numeravit,
In pugna quoque perstitit.
Anxius ad mortem usque
Luctatus est, sanguineusque
Guttatim sudor decidit.
Ad mortem flectitur,
Necdum confunditur
Vultus metu.
In Deo spes, ad caelites
Patremque victor abiit.
 
4. Jam participes dolorum
Nos manet olim praemiorum
Victoriae consortium.
Euge boni, decertemus
Regisque nostri penetremus
Victores ad Palatium!
In eo fides stet,
Qui nos non deseret:
Hallelujah!
Confidimus, videbimus,
Quam suos bene duxerit.
 
5. Ergo, Jesu, adventabis
Tuosque tibi vindicabis;
Laetamur, grates agimus.
Eant sine sole dies,
Et premat nox, stat alta quies,
Te reducem prospicimus.
Qui novit te, quis sis,
Redemptus tibi, is
Acquiescit.
Humanae res in cineres
Vertantur, nobis superes.


 

 




 

 

   

nach oben

 

zurück