zurück   Lateinische Übertragung von Kirchenliedern
       
      Wie groß ist des Allmächt'gen Güte.
       
   

 

                             1.
 
1. 0, quanta bonitas potentis!
An homo est, quin moveat,
Qui gratias furore mentis
Suppresserit, quas debeat?
Non ita — quantum sit largitus
Meminero bonorum vim.
Me Jova nunquam est oblitus;
Oblitus ego eius sim?
 
2. Quis me mirifice paravit?
Qui mei non indiguit.
Quis me indulgens observavit?
Qui frustra saepe monuit.
Quis placat animum vexatum,
Quis mentis vires recreat,
Quis reddit ter, quater beatum,
Ni omnia qui generat?
 
3. Hinc sursum spectes; restat vita,
Cui, anima, prognata es,
In qua coronis redimita
Coelipatrem adspicies.
En habes ins in istam sortem,
Est tua Dei gratia;
Idcirco subit Christus mortem,
Ut sis saluti reddita.
 
4. Hunc ego Deum non adorem?
Quam bonus sit, non sentiam?
Vocanti huic non geram morem?
Non sequar eius semitam?
Est scripta lex in corde meo,
Confirmant Sacrae Litterae.
Ut Deum amem, quantum queo
Et fratrem meum sicut me.
 
5. Hae grates sunt, hoc est mandatum:
Ut ipse praeit, diligam.
Quod cum a me sit observatum,
Exemplum eius induam.
In corde vigens amor purus
Me movet ad officia.
Infirmus sum, hinc peccaturus,
Sed non praepollent crimina.
 
6. Sit, Deus, mihi amor tuus
Ob oculos perpetuo!
Ut menti constet ardor suus
Voventi se obsequio!
Hic mihi molliat dolores,
Hic rector adsit hilari,
Et hic in animo pavores
Momenti vincat ultimi!

 

 

 

 

   

nach oben

 

zurück