Ihr
liebes Schreiben oder warum schreib' idi nicht lieber et literae Tuae
mellitissimae et Olisbus, non salc modo conditus, sed et oleo inunctus,
mirifice me delectaverunt, vir et amice dulcissime plurimumque colende!
Eadem, qua mea paucitas, voluptate perfusi et immersi sunt omnes, cum
quibus hos excellentis ingenü Tu i lusus communicandi mihi postetatem
fecisti. Silidurum Protomedicum dico, quem nosti, et Ursum eundem quoque
medicum, sed
aut
,
non tarnen Hecticurn, ad hos Oleum nostrum et Legatuni consiliarium
Cauponis ad Montem meosque Professores. Omnibus stetit — imprimis amico
nostro, quem nascentem cum obstetrix in ulnas susciperet, exilitate membri
decepta pro muliercula habens, Conjugulam, nescio cui nubendam, salutavit,
nemlich dem H. R. Grnelin, der iezt bereits wieder die Vineas et
Ornithogala mustert, ob sie alle kommen, und in den Blüthenhainen der
Moose schwelgt. Me tarnen raro comitem habet. Ille, dum Hypnis inhiat, me
dulcior
detinet,
nee cum una excurrimus, plantis magis quam sideribus et animalibus
perquirendis operam damus. Nam et soles et stellas diligenier observamus
et ursos persequimur et cycnos et hircos, quorum scilicct signa tabernis
suis caupones praetendunt. Et quoniam illa bestia, quam Linneus in Syst.
Nat. se ipsam nascere jubet et formae pulchritudine et ingenii excellentia
omnibus una antecellit, rusticuliirum quoque mammas et suras et femora
modeste tarnen pertrecliinius, ut me Clericum, illum maritum quidem decet,
nam naturae nivestigatoribus nihil non licet. Tu utinam ambulatiunculis
nostris tertius, sed potius Interesses mihique non redderentur modo, sed
in annos multiplicarentur illi dies, per quos Te praesente et amico frui
mihi fata donavere bonique Dii. Sed ut ad Olisbum non satis celehrandum
redeam totus Myrtillorum mons resonat laudibus,non tarn tuis, quam meis,
quod ne in invidiam quidem dixerim. Tanta Musagetarum illorum de me et mea
nigra spiritualitate opinio est, ut nie pro auctore et celebrent et
collaudent et thuribus paene suffocent. Ego vero immeritas coronas ita
detrecto, ut cui debeantur, non prodam. Tu, quod tuum est, tibi vindicabis.
Cum Musa alemannica vix aliqua mihi consuetudo amplius intercedit
.
Totus in Gazaphylakidio illo deferbeo, quod Cotta lecturis edere, mihi
implere guthmütig genug ist. Ihm helfe der barmherzige Himmel zum Ersatz
seiner Auslagen. Mihi bonus odor ex re qualibet. Sed claudite, — iam
lusimus satis. Adhuc ut unum aut duos Olisbos mihi mittas, enixe rogo,
saltem ut Consiliario arcano Rhenisylvae, qui mihi a pueris amicissimus
est et egregius hircus, possim mittere unum. Tu vero vale et laetos dies
age et totum tibi deditum dilige
Carlsruhae III. Cal. Aprilis / anno ab U. C.
nescio quo.
[30. März 1810]