zurück zur Briefübersicht

 

   

AN JOSEF ALBERT VON ITTNER

   

10. Juni—4. August [1810]       
D. 10. Jun.       

Non est, vir amicissime, quod animivoluntatem meam accuses, si fortasse nimius tibi visus sum, et quasi excaudans in laudibus tuis, quia, in quo me repreliendis, in meo latere ius residere facile evincam. Enim in aestimandis protactibus tuis, Te podicat modestia quaedam tua, me nihil impedit, ne amicitia quidem, quae in amicorum naevis observandis utique factionalis esse et caecutire potest, sed in meritis ponderandis iustitiam, ne dicam, admittit, sed summam expascit. Verum in hoc frusto nolo ego te pistorem-honorare. Itaque et parcior iam ero in Monograpliia tua admiranda, ne in crudeliores adhuc exsecrationes erumpas namque periculum est, ne si ita pergueris, anima tua non solum de fide, sed de ipsa salute navalem herniam patiatur omnemque laudem quae tibi debetur in Schnauzias ipsas congeram, quae Ingenium tuum ad edendam Monographiam intressantissimam acuerunt, accenderunt, inspiraverunt. Mirifice enim Schnauziae ingenia diu sibi inhaerentium acuere possunt, accendere autem non solum mentem, sed et parvam mentem.

Vereor tarnen, ne novum genus speciosius, quam rectius fungorum civitate donaveris. Complures certe species, si in fructificationis actu observare continget, intra Cliffontiam et Hedycariam suspicor inserendas. Sed cedo tuae auctoritati. Nam es magnus botanicus et vir bene subteriudicatus, et gratulor Theophrasto, quod absolutis 23 Florae classibus habeat tarnen, quo recipiat novum genus. Frustra nomen tuum reticeo. Mucronis pueri omnes te adorantur. Ego vero Diabolo tibiam abjuro, me nescire.

Jacobi, praestanti viro, aliquantulum pigmenti misi Iridi inspergendum. Diabolus me equitavit, ut vellem Sicilianam fistulam mini tornarc, sed Apollo nasum mihi tornavit. Praeterea vix unum aut alterum poemulum habeo in Charta aut Corde. Distringunt animum negotia, premunt curae, non de me, sed tarnen meae, venam exurit Sirius.

Sed quod per Schnauziolas Helveticas me Stimulare tentas, habitat bellissima in Albis niontc. Verum quid ego te, qui omnes subalpinas, inalpinas, collinas, interlaccnses, maxime vero ovinas domesticas —
. —
D. 4. Aug. Morsus huc scripscram, cum ad fontes et balnea proficiscerem. Sumebam epistolam infectam mecum, ut cam alicubi in itinere absolverem et tibi transmitterem. Ita mecum per Argentoratum, hinc in Vallem Sti Petri, Griesbacum, in ad montis Kniebis cacumina, ad Omnium Sanctorum (sed nullum reperi), in Vallem Capellarum, denique ad Thermas Badenses peregrinavit, sed inter ambulacra, pocula, lassitudincs, somnos, naturae magnificentissimae admirationes, inter Schnauzianum cultum et sacra obeunda, inter Rubrum et Nigrum lusum intacta remansit. Nihil inexpertum remisi nisi, quod non balneavi.

Itaque iam tibi epistolam qualemcunque mitto ad tremendas iras tuas perfiliandas, quibus me novissime in hirci cornu venatus es. Sed heus, tu mihi super caput cretus es. Ego non possum tarn graece tibi respondere. Non pudet me, abs te victum esse, qui si Hector mihi videri possem, tibi Achilli cederem lubens. Sed quod in duello nostro literario iam secundo aut tertio itu et ictu me imparem tibi perterebravisti, vehementer me pungit. Sed accipe gratias meas intimas pro dulcissimis tuis literis. Vale, vir candidissime, et ut soles fave tuo cultori et amico

Mochlio.         

Cottam et Klüberum Badae offendi, qui te plurimi faciunt. Uterque Schnauzia tua, post innumeros alios, mirifice delectantur. — Dum scribo, accipio doctissimum programma Leoduri tui. Cui optimo viro et amico meam salutem et meas grates rogo ut velis insinuare. Doctissimum dico, quia iam communicatum mecum perlegeram.

 

 

  zurück zur Briefübersicht

Mochlio: griech. Wort für Hebel (= Hebebaum)

nach oben