zurück  
 

 

< Kannitverstan >  (1809)

Zugrunde liegt ein wirkliches Erlebnis, das dem 17jährigen französischen Grafen Adam Philippe Gustine in Amsterdam widerfuhr. In erste literarische Form wurde es 1782 durch Charles de Peyssonel gebracht, die jedoch nur wenig von Hebels unvergleichlicher künstlerischer Komposition des Stoffes ahnen läßt.

Beachtlich ist die lateinische Fassung, die sich in Hebels "Lateinischen Stilübungen"
in den Nrn. 74 und 124 findet:

„Amsterodami advens quidem Germanus et linguae ejus gentis ignarus, cum augustas aedes mirabundus conspiceret, praetereuntem compellavit curiosulus: „Die mihi, bone vir, cuius sunt haec aedes ?" Cui ille festinans, „Kannitverstan", inquit. Germanus existimans hoc esse nomen beati illius, cuius esset mar-moreum illud auroque praenitens palatium, porro ambulat, ad portum pervenit. Hie ex magna navi, mercibus Orientis onusta, immensae opes ad terram advolvebantur. Et hie interroganti, cuius tandem essent haec omnia, respondit operarius: „Kannitverstan." Peregrinus nil firmius sibi persuasit, quam hunc Kannitverstan eundem esse, cuius magnificas aedes paulo ante suspenso ore fuerat admiratus. ,,Eja, itane est !" inquit. ,,Qui talia navigia in mari habet, cui tales opes ex remotissimis oris Oceanus ad pedes effundit, huic equidem non miror tales aedes habitari. At ego, quam miser sum et egenus, cui si centesima pars huius copiae contingeret, beatissimus mihi viderer." Sie fatus, et vitam suam sortemque pertaesus, ex portu redire coepit, cum funus insolita pompa ejus oculos et animum in se converteret subito. Et hie quaerenti, quis esset, quem efferent, respondit nescioquis: „Kannitverstan." „O miser Kannitverstan", exclamat, „quid nunc iuvant te reconditi thesauri, quid marmor nitidum aedium tuarum, et auro fulgentia tecta. Et me quid iuvant querelae. Gontentus vivam. Nam „omnes eodem cogimur".