zurück zur Briefübersicht

 

   

AN JOSEF ALBERT VON ITTNER

   

Diligo Meierum, quem et tu, vir amicissimus, mihi ipsiusque mores et studia praeter me multis commendaverunt. Redit damnatus votis et invideo, non uxorem ducenti, ne stultus tibi videar cui bene sanus quidem videri cupiam, sed ad te redituro, cum quo vivere et sapere et desipere quoque tarn dulce est et fructuosum. Salvum te et omnibus Musis laetum revisat! Ego, quam parum absim a boeotico homine, ipse ex eo audies: qui, nisi quod in Museo potius quam in alia quadam caupona cerevisiam meam bibo, nullo fere amplius cum Musis commercio utor, sed in Acta quae dicunt, imo ipsis actis incumbo et in ludimagistros, qui meo respiciatui subjecti sunt, saevissimam Tyrannidem exerceo. Peream, ni in hoc injuncto mihi officio brevi tempore periturus sum. Tu vero vale virorum optime et fave deditissimo tibi

           

D. 12. Jan. 1817, Carlsruha.

 

 

   

              

: griech. Wort für Hebel (= Hebebaum)