zurück zur Briefübersicht |
|
|||
AN JOSEF ALBERT VON ITTNER |
||||
[29. Dez. 1811] Ittnero, honestissimo atque amicissimo viro xxxxx. S. P. D. Accepi literas Tuas mihi dulcissimas et scriptum illud, quo nescio, quid dicam elegantius, antiquius, tali Principe, viro, homine dignius. Magna est ejus in hac urbe celebratio, omnes Ittnerum auctorem adorantur atque collaudant. Schweickhardto, nisi hirco, tarnen laudabiliter hircescenti, et Benzelio latinissimo homini, Gmelino quoque Schnauzio xxxxx sua tradidi, alia aliis distribui; uno bibliothecam Lycei dotavi, simul ut extaret monumentum Tuae erga directorem eius benevolentiae. Gratias habeo q. m. Quod attinet ad profectionem Tuam, gratulor provinciae isti maritimae, ne dicam, lacustri Praetorem suum, non Ittnero Praeturam. Eheu, quid Tibi omnium Musarum mellibus inuncto, perfuso, madenti, cum negotiorum istorum sordibus et quisquiliis? Doleo tarnen meam causam, qui ex urbe avolare cupio, quod haeretico mihi homini provincia Tua occlusa est. Quod ni ita esset, rogarem abs Te, ut nie in Circuli Tui angulo quodam reciperes, in quo Pastoris muneribus fungerer, certe pastoritia carmina canerem. Paterere (si Ciceronem equitare licet) Tibi Pollioni, multo me quidem Virgilio minorem, in amicitia esse adjunctum. Nam: Pollio amat nostram, quamvis sit rustica, Musam. Superest, ut Te rogem Constantiae, ne probes constantiam Tuam, sed quam primum id fieri possit, ad amicos et cultores Tuos cismontanos recurras, qui multi sunt et unus ego. Vale. IV. Cal. Jan. Roma.
|
||||
|
: griech. Wort für Hebel (= Hebebaum) | |||